Monday, 11 July 2016

Quomodo linguam latinam didici?

Hodie mihi est dies natalis. Nata sum XVIII annos. Quamquam multi gavisi sunt, cum dies natalis eorum est, equidem minime delector. Ut gallice dicitur: Où sont les neiges d'antan?Alii comedant placentas macteasque; immo volo methodum discendi linguam latinam vobis exponere.

Cotidie orationes historiasque latine lego, et verba nova, quae inveni, cum significatione scribo ut memoriae tradantur. Disco etiam sententias alienas egregiasque, exempli gratia 'Qui sis, non unde natus sis, reputa'. Ut puto, hoc dictum optimum est, nam quisque regnat non stirpe, sed ingenio. Nos omnes reges essemus, si optime didicissemus.

Nonnumquam libros de rerum grammaticarum scilicet 'Bradley's Arnold' vel 'Kennedy's Latin Primer' lego, et leges alienas disco ut meliores commentarios scribam. Item notas facio de his novis rebus et assidue animum huic adicio.

Si velitis linguam latinam discere, consilium unum vobis dare velim: LEGETE AC SCRIBITE! Domi in dies lego summa cum cupiditate; infra index librorum lectorum invenitur. Nisi aliter notetur, totum opus legi. Omnia, quae memoravi in hoc indice, hoc anno legebam.

Prosa Oratio

  1. Biblia Sacra Vulgata (Genesis, Evangelium, Ad Corinthios, Ad Romanos
  2. Commentarii de Bello Gallico C. Caesaris
  3. In Catilinam M.Ciceronis
  4. Orationes Philippicae (I - II, V - VII) M. Ciceronis
  5. Pro Sex. Roscio M. Ciceronis
  6. In Vatinium M. Ciceronis
  7. De Amicitia M. Ciceronis 
  8. Dialogi Senecae (De Brevitate Vitae, De Constantia Sapientis, De Providentia)
  9. Encomium Moriae Erasmi
  10. Ab Urbe Condita (I, II, III, IV, V, VI, VII, VIII, XXI,XXII) T. Livii
  11. De Catilinae Coniuratione Sallusti
  12. De Bello Iugurthino Sallusti
  13. De Vita Caesarum (Divus Iulius) Suetonii
  14. De Origine et Situ Germanorum Tacitii
  15. Annales (I) Tacitii
  16. Gesta Romanorum (varia)
  17. Cena Trimalchionis Petronii
  18. Cupid et Psyche Apuleii
Ludi et Carmina 
  1. Carmina Burana (varia)
  2. Varia carmina (fere omnia) Catulli
  3. Colloquia (cum variis aliis operibus, exempli gratia Abbatis et Eruditae) Erasmi 
  4. Epigrammata (varia, circa XL) Martialis
  5. Metamorphoseon (IV, IX) Ovidii
  6. Ars Amatoria (I) Ovidii
  7. Menaechmi Plauti
  8. Eunuchus Terentii 
  9. Aeneidos (IV, VI) Vergilii 
Opera Novolatina ac Paedagogica (praeter opera Orbergis)
  1. Fabulae Syrae L. Miragliae 
  2. Commentarii de Inepto Puero D. Gallagher 
  3. Bradley’s Arnold Latin Prose Composition
  4. Conversational Latin For Oral Proficiency J. Traupman
  5. Kennedy's Revised Latin Primer 



9 comments:

  1. Faustum, felicem, fortunatum tibi exopto diem natalem, femina ingeniosa et regina discentium!

    Tecum consentio perutile esse sententias egregias exscribere ac perdiscere: quod etiam solebant antiqui (qua de causa in pretio fuisse videtur tantum sententias e declamationibus, non totas controversias, litteris mandare). Et maxime te admiror propter magnam copiam auctorum, quos hoc anno legisti!

    At unum videtur illi "Legite ac scribite" addendum: videlicet "coloquimini.” Nam ad vocabula discenda ac compagines verborum normasque sermonis grammaticales quasi in visceribus ipsis medullisque condendas nihil efficacius invenies, quam colloquia amicorum Latine sermocinantium. Suntne in civitate tua quibuscum soles Latine confabulari?

    ReplyDelete
    Replies
    1. Gratias maximas! Saepe me hortabaris ut varia opera legerem, qua de causa me oportet tibi gloriam referre...si quidem gloria lectoribus debetur.

      Soleo latine loqui modo cum magistro meo... :( Sed ibo discitum ad aliam civitatem autumno proximo, credoque ilico plures discipulos esse, cum quibus confabulari ac discere potero.


      Delete
  2. Felix vivas, vigeas, floreas, puella docta, quam diutissime!

    ReplyDelete
    Replies
    1. Gratias tibi ago! Certe conabor bene vivere.

      Delete
  3. "Vivas vel Nestora totum", idque feliciter!
    de Nestorea senecta Erasmus haec nos docet:http://jvpoll.home.xs4all.nl/back/Web/erasweb6.htm#a566
    Perge quo coepisti, humanissima Latinitatis cultrix.
    Vale!

    ReplyDelete
  4. Vivas, crescas, vigeas, floreas! Admiror—immo, attonitus sum, obstupefactus—te tantum XVIII annos natam esse. Utinam ego tam doctus fuissem quam te talem ad ætatem!

    Hebdomadem proximam hic degi: http://www.latin.org/programs/rusticatio/tironum/ , mox huc aditurus: https://mcl.as.uky.edu/conventiculum-latinum-lexingtoniense-2016-latine . Illum multum profuit, hic puto tantundem.

    ReplyDelete
  5. Looking for the Best Dating Website? Join to find your perfect date.

    ReplyDelete